Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XI. Proprio priuetur honore publici iudicii cognitionem ab inperatore postulans.

Placuit, ut quicumque ab inperatore cognitionem publicorum
iudiciorum petierit, honore proprio priuetur. Si
autem episcopale iudicium ab inperatore postulauerit,
nichil ei obsit.
Gratian. Sic et sequentes auctoritates intelligendae sunt,
quibus clericorum causas non nisi clerici cognoscere iubentur.
Unde Gelasius Papa scribit Zeiae Comiti:

< Dokument zurück | | Dokument vor >