C. X. Secundum loci mediocritatem episcopis conuiuia parentur.
Item Pelagius Papa Cresconio Illustri.Illud magnitudinem tuam minime uolumus ignorare,
quod Siracusanae ciuitatis episcopus inter alia, que in cautionum
suarum pagina spopondit, hoc etiam specialiter sub
interpositione penae legitime promisisse legitur, numquam
se a quolibet diocesis suae presbitero ultra duos solidos
cathedratici nomine petiturum, nec per quamlibet aliam
occasionem quicquam in eius dispendio se esse gesturum.
Quod magnitudo tua non solum a predicto episcopo, sed de
omnium episcoporum Siciliae personis conpetenti sollicitudine
custodire non desinat, nec ipsa quoque prandia enormia
fieri, sed secundum mediocritatem loci uniuscuiusque episcopo
ad consignationem uenienti susceptionis parare
conuiuium, quia nec eo pretextu pauperibus incuti dampna
uolumus aut qualibet ratione permittimus.