C. I. Res ecclesiae aliquo modo alienare episcopis non licet.
Casellas uel mancipiola ecclesiae episcopi, sicut priscacanonum precepit auctoritas, uel uasa monasterii quasi
conmendata fideli preposito, integro ecclesiae iure possideant,
id est ut neque uendere, neque per quoscumque
contractus res, unde pauperes uiuunt, alienare presumant.
Quod si necessitas conpulerit, ut pro ecclesiae necessitate
aut utilitate uel in usufructu, uel indirecta uenditione
aliquid distrahatur, apud duos uel tres conprouinciales aut
uicinos episcopos causa, que necesse sit uendendi primitus
conprobetur, ut, habita discussione sacerdotali,
eorum subscriptione que facta fuerit uenditio uel transactio
roboretur. Aliter facta uenditio uel transactio non
ualebit. Minus uero utiles possessiones peregrinis uel
clericis saluo iure ecclesiae in usum prestare permittimus.
[Gratian.] Codicis libro I. de sacrosanctis ecclesiis,
Inp. Iustinianus: excepta uidelicet causa captiuitatis.