C. IX. De episcopis, qui diocesim suam uisitare contempnunt et ad redimendas mansiones, que uisitantibus debentur, clericos cogunt.
Item ex Concilio Tolletano.Relata est coram sancta sinodo querimonia plebium,
quod sint quidam episcopi nolentes ad predicandum uel
ad confirmandum suas per annum parrochias circuire,
qui tamen exigunt, ut mansiones, quibus in profectione uti
debuerant, alio precio redimant qui parare debent.
Que duplex infamia, negligentiae et auaritiae sanctae
sinodo magno fuit horrori. Statuerunt itaque, ne quis
ultra exerceat id cupiditatis ingenium, et ut solicitiores
sint episcopi de suis gregibus uisitandis.