Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. IX. De eodem.

Item.
Non inuitati episcopi ultra diocesim accedere non debent
super ordinandis aliquibus, uel quibuscumque disponendis
ecclesiasticis causis, seruata regula, que supra
scripta de unaquaque diocesi est. Manifestum est namque,
quod per singulas quasque prouincias prouincialis sinodus
amministrare et gubernare omnia debeat, secundum ea, que
sunt in Nicena sinodo diffinita.
II. Pars. Gratian. His auctoritatibus prohibentur quilibet
episcopi clericos alterius ordinare. Sed queritur, si contingat
eos aliquibus sacros ordines distribuere, an ordinati ab episcopis
suis in propriis ordinibus recipi possint?
De his ita scribit Urbanus Papa Hugoni, Lugdunensi
Archiepiscopo:

< Dokument zurück | | Dokument vor >