QUESTIO III.
GRATIANUS.Quod autem symoniacus habendus non sit qui post electionem
pro indempnitate ecclesiae iuramentum prestitit, facile probatur.
Aliud est enim ante electionem iuramentum facere, uel
se facturum pacisci ad hoc, ut eligatur: aliud est nulla precedenti
conuentione post electionem huiuscemodi iuramentum offerre.
Illud ab offitio tamquam munus inpensum deicit: hoc autem
consecrando nullum inpedimentum generat. De priori casu
scribit Pelagius Clero Catinensi: