Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XII. Pro ingenio discentium doctor moderetur uerba doctrinae.

Item Petrus.
III. Pars. Oportet eum, qui docet et instruit animas
rudes, esse talem, ut pro ingenio discentium semet ipsum
possit aptare, et uerbi ordinem pro audientis capacitate
dirigere. Debet ergo adprime esse eruditus et doctus,
inreprehensibilis, maturus, pauidus, sicut ipsi probastis
fore Clementem hunc post me.

< Dokument zurück | | Dokument vor >