C. I. Onus probationis reo non incumbit.
Quod autem postulas, ut illuc personam dirigere debeamus,qua de his, que dicuntur, possit esse probatio, esset
utcumque excusabile, si umquam ratio ei, qui accusatur,
necessitatem probationis inponeret. At postquam non tibi,
sed accusantibus hoc onus incumbit, ad nos, sicut prefati
sumus, dilatione cessante uenire non desinas.
Gratian. Accusatus non negationem, sed exceptionem
probare debet: