Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. II. Infames et qui culpis exigentibus ad sacerdotium prouehi non possunt sacerdotes non accusent.

Item Adrianus Papa. [in capitulis, cap. 21.]
Omnes uero infames esse dicimus, quos leges seculi
infames appellant, et omnes, qui culpis exigentibus ad sacerdotium
non possunt prouehi. Indignum enim est, ut illi
eos accusent, qui esse non possunt quod ipsi sunt, quoniam
sicut maiores a minoribus non iudicantur, ita nec criminari
possunt.

< Dokument zurück | | Dokument vor >