C. II. Nec qui parcit est amicus, nec qui uerberat inimicus.
Idem ad Vincentium Donatistam et Rogatistam.[epist. XLVIII.]
Non omnis, qui parcit, amicus est, nec omnis, qui uerberat,
inimicus. "Meliora sunt uulnera amici quam uoluntaria
oscula inimici." Melius est cum seueritate diligere
quam cum lenitate decipere. §. 1. Utilius esurienti panis
tollitur, si de cibo securus iustitiam negligebat, quam esurienti
panis frangitur, ut iniustitiae seductus acquiescat.
§. 2. Et qui freneticum ligat, et qui lethargicum excitat,
ambobus molestus ambos amat. §. 3. Quis nos potest amplius
amare quam Deus? Et tamen nos non solum docere
suauiter, uerum etiam salubriter terrere non cessat. Fomentis
lenibus, quibus consolatur, sepe etiam mordacissimum
medicamentum tribulationis adiungit, exercet fame patriarchas,
etiam pios et religiosos; populum contumacem
penis grauioribus agitat; non aufert ab Apostolo stimulum
carnis tertio rogatus, ut uirtutem in infirmitate perficiat.
Et infra: §. 4. Noueris aliquando furem auertendis pecoribus
pabulum spargere, et pastorem aliquando flagello
ad gregem pecora errantia reuocare.