Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. I. Accusator, testis uel iudex aliquis simul esse non potest.

Nullus umquam presumat accusator simul esse et iudex
uel testis, quoniam in omni iudicio quatuor personas
semper esse necesse est, id est iudices electos, et
idoneos accusatores, defensores congruos atque legitimos
testes. Iudices autem debent uti equitate, testes ueritate,
accusatores intentione ad amplificandam causam, defensores
extenuatione ad minuendam causam.

< Dokument zurück | | Dokument vor >