C. II. Heretici probantur qui scismate uel excommunicatione ab ecclesia sunt separati.
Item Nicolaus Papa. [in epistola ad Michaelem Imperatorem,cuius initium est: "Proposueramus."]
Quod autem hi, qui iam a fato fratre et conministro
nostro Ignatio depositi uel excommunicati,
uel anathematizati fuerant, nullam aduersus eum intorquere
dampnationem potuerunt, ex prolato secundae
uniuersalis sinodi capitulo declaratur, cum dicitur: "Si
uero ecclesiasticum fuerit crimen, quod episcopo illatum
fuerit, tunc probari oportet accusantium personas, ut
primo quidem hereticis non liceat accusationes contra
orthodoxos facere episcopos pro ecclesiasticis negotiis."
Sed ne hos hereticos esse denegemus, audite sequentia:
"Hereticos autem (inquiunt) dicimus tam eos, qui olim
ab ecclesia proiecti sunt, quam qui post hec a nobis
anathematizati sunt." Porro, si adhuc nec sic creditis, audite
quod subditur: "Preter hos autem (aiunt) et eos, qui
fidem simulant sanam confiteri, scismaticos esse
etiam eos qui seorsum a communicantibus nobis
episcopis collectas faciunt. Deinde uero, et si quidam ab
ecclesia super causis quibusdam reprehensi sunt, et proiecti
aut excommunicati, siue ex clero siue ex laicali ordine,
nec his licere accusare episcopum ante, quam crimine proprio
exuantur primitus. Similiter autem et eos, qui sub
accusatione priori existunt, non ante esse acceptabiles in
episcopi accusatione aut aliorum clericorum, quam innoxios
semetipsos illatorum sibi ostenderint criminum." Quid
autem periculi regulae huius contemptoribus inmineat, non
ignoratis.