C. VII. Idem Damasus ibidem continenter.
Nec extra propriam fiat prouinciam primo discussionisaccusatio, sine apostolica preceptione, cui in omnibus
causis debet reuerentia custodiri, quoniam et antiqua
docet hoc Patrum regula, in qua et inperialiter pariter
statuta concinunt. "Criminum," inquiunt, "discussio
ibi agenda est, ubi crimen admissum est. Nam alibi
criminum reus prohibetur audiri." Et alibi in canonibus
precipitur: "Quecumque negotia in suis locis, ubi
orta sunt, finienda sunt," et reliqua talia, et his similia,
salua tamen in omnibus apostolica auctoritate, ut nichil in
his diffiniatur prius, quam ei placere cognoscatur, qua omnes
suffultos esse oportet. ]