C. V. Grauatus criminibus aliena iudicare non ualet.
Item Gregorius. [praefationis in Iob c. 3. al. 6.]In grauibus peccatis quis positus, dum suis premitur,
aliena non diluit. §. 1. Cunctis enim liquet, quia,
cum is displicet, qui ad intercedendum mittitur, irati animus
proculdubio ad deteriora prouocatur. §. 2. Scriptum
quippe est: "Victimae inpiorum abhominabiles
sunt Deo, uota iustorum placabilia." Neque enim in
omnipotentis Dei iudicio quid, sed a quo datur, inspicitur.
§. 3. Hinc est enim quod scriptum est: "Respexit
Deus ad Abel et ad munera eius, ad Cain uero et ad
munera eius non respexit." Dicturus quippe, quia Dominus
respexit ad munera, premisit sollicite, quia respexit ad Abel.
Ex qua re patenter ostenditur, quia non offerens a muneribus,
sed munera ab offerente placuerunt. §. 4. "Dona
quippe iniquorum non probat altissimus, nec respicit in
oblationibus eorum, nec in multitudine sacrificiorum
eorum propitiabitur peccatis." §. 5. Item: "Longe est
Dominus ab inpiis, et orationes iustorum exaudiet."