C. I. Infames iudices esse non possunt.
Infamis persona nec procurator potest esse, neccognitor.
Gratian. Tria sunt, quibus aliqui inpediuntur ne iudices
fiant: Natura, ut surdus, mutus et perpetuo furiosus, et
inpubes, quia iudicio carent. Lege, qui senatu motus est.
Moribus, feminae et serui, non quia non habent iudicium, sed
quia receptum est ut ciuilibus non fungantur offitiis. Verum,
si seruus, dum putaretur liber, ex delegatione sententiam dixit,
quamuis postea in seruitutem depulsus sit, sententia ab eo dicta
rei iudicatae firmitatem tenet.