Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. X. Quorumdam depositionem, extra conscientiam Romani Pontificis factam, pro pace tollerauit ecclesia.

Hec quippe est ordinatio Dei patris tui, et hec est lex
ecclesiae matris tuae, uidelicet ut omnes episcopos regni tui
ad Turonensem archiepiscopum mittere non detrectes,
ipsiusque iudicium postulare non dedigneris. Ipse enim est
metropolitanus, omnesque episcopi tui regni eius suffraganei
sunt, sicut conscriptiones predecessorum meorum
euidenter ostendunt, qui predecessores tuos, quia illos ab
ipsius cura subtraxerant, forti inuectione corripere
studuerunt, quamuis nec nostra scripta super hac re missa
deesse uideantur. Cumque coram designato Turonicae


ecclesiae presule et integro numero collegarum, id est duodecim
episcoporum, celebrato conuentu fuerint eiecti episcopi
regulariter examinati, aparueritque quod canonice
fuerint eiecti, ipsis in sua deiectione manentibus, qui
in locis eorum consecrati sunt poterunt utique episcopatus
honore potiri. Quod si eiecti episcopi insontes fuerint
declarati, his amotis, qui illis subrogati sunt, ecclesias
suas ipsi recipiant. Nam cum antecessores mei presules
eiectiones eorum episcoporum, qui ab ecclesiis suis
expulsi sunt, nec admiserunt, nec approbauerunt, nec
ipsos, qui eis subrogati sunt, uiuentibus illis legitimos
episcopos dixerunt. Sane si ad Turonensem forte
archiepiscopum mittere prefatos episcopos dedignaris,
stude duos episcopos de expulsis et duos de subrogatis una
cum ecclesiae tuae legato ad apostolicam B. Petri sedem
transmittere, ubi, digna examinatione premissa, qui legitimi
episcopi sunt pareat, et suas ecclesias inregulariter
non amittant. Nichil enim queo aliud in presenti
negotio diffinire. Quia uero magna quis sit metropolitanus
apud Brittannos est contentio, licet nullius memoria
teneat uos in uestra regione ullam habuisse metropolitanam
ecclesiam, tamen si libet (postquam Deus omnipotens
pacem inter uos et dilectum filium nostrum, Karolum
regem gloriosum, constituet) facile hoc poteritis
aduertere. Quod si adeo contentiosius agere creditis,
ad nostrum apostolatum destinare contendite, quatinus nostro
libramine que fuerit apud uos antiquitus archiepiscopalis
ecclesia luce clarius innotescat, et deinceps omni
ambiguitate recisa quem sequi episcopi uestri debeant
incunctanter agnoscant. Neque enim ecclesias Domini
per discordias regum diuisionis aliqua pati dampna
necesse est, cum (quantum ex se est) pacem, quam predicant,
seruare studeant inuicem et in omnes.
III. Pars. Gratian. Alias autem irrita erit episcoporum
sententia et a sinodo retractanda.
Unde Felix Papa: [I. epist. I. ad Paternum]

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

521/522