Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. III. De eodem.

Idem. [Fabianus ibidem]
Pulsatus ante suum iudicem causam dicat, non
ante suum iudicem pulsatus, si uoluerit, taceat. Pulsatis
uero, quociens appellauerint, induciae dentur.
Gratian. Hoc autem, quod de loco dictum est, tunc intelligendum
est, cum ueritas causae nonnisi in loco admissi
criminis deprehendi potest, aut nisi altera pars iudicium maioris
personae interpellauerit, siue declinando iudicium, siue releuando
sententiam.
Unde Stephanus, sanctae et apostolicae atque uniuersalis
ecclesiae Romanae Episcopus, scribit omnibus Episcopis:
[epist. II. cap. 7.]

< Dokument zurück | | Dokument vor >