Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XIII. Qui inimici uel suspecti sunt, et qui odio quoslibet insequuntur, ab accusatione remoueantur.

Item Gelasius. [Papa II. epist. VIII. c. 4.]
Omnes, qui aduersus Patres armantur, ut patrum inuasores
infames esse censemus. Horum igitur
uiciorum auctores uel patratores non sunt in accusatione
pontificum recipiendi, sed penitus repellendi, quoniam
iubent canonica decreta Patrum, ut accusatio uel testimonium
eorum, qui odio quoslibet secuntur, uel qui inimici
aut suspecti habentur, nullo modo recipiantur.


[PALEA.
< Dokument zurück | | Dokument vor >