C. IX. Infames et exules fiant qui episcopos persecuntur.
Item Alexander Papa. [epist. I. c. 1.]Hii qui episcopos persecuntur et amouere nituntur
iniuste contra apostolicam auctoritatem, etsi a morte
prohibentur, dicente Domino: "Nolo mortem peccatoris,
sed ut conuertatur et uiuat," perpetua tamen procul dubio
notantur infamia, et exilio digni iudicantur finitimo;
de quibus a temporibus apostolorum et infra tenemus,
atque decreta habemus, eorum accusandi episcopos uel
testificandi in eos uocem obstruimus, quos non humanis
sed diuinis actibus mortuos scimus.