Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. II. Quot mensium induciae episcopis prestandae sint.

Item ex epistola Felicis II. fratribus Egiptiorum. [c. 20.]
De induciis uero episcoporum, super quibus consuluistis,
diuersas a Patribus regulas institutas inuenimus.
Quidam enim ad repellenda machinamenta inpetitorum,
et suas preparandas responsiones, et testes confirmandos,
et consilia episcoporum atque amicorum querenda, annum
et sex menses mandauerunt concedi. Quidam autem annum,
in quo plurimi concordant. Minus uero quam sex menses
non reperi, quia et laicis hec indulta sunt, quanto magis
Domini sacerdotibus? Et infra: §. 1. Induciae non sub
angusto tempore, sed sub longo spatio concedendae sunt,
ut accusati se preparare, et uniuersos communicatores
in prouinciis positos conuenire, et testes preparare, atque
contra insidiatores se pleniter armare ualeant.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

509/510