C. VI. Post restitutionem induciae prestandae sunt.
Item Eusebius. [Papa epist. II.]Prius ergo oportet omnia expoliatis legibus redintegrari,
et ecclesias, que sibi sublatae sunt, cum omni priuilegio
sibi restitui, et postmodum non sub angusto tempore
spatium eis indulgeatur, sed quantum expoliati uel
expulsi uidebantur ante, quam ad sinodum conuocentur.