C. IV. Deiciantur a clero et infames fiant, qui loca expulsorum adulterina feditate inuaserunt.
Item Euaristus Papa. [epist. II.]Audiuimus quosdam a uobis infamatos et dilaceratos
episcopos a ciuitatibus propriis pulsos (quia
alibi constitui episcopi non possunt, nisi in ciuitatibus non
minimis), et alios ipsis uiuentibus constitutos. Ideo
hec uobis scribimus, ut sciatis hoc fieri non licere, sed
proprios reuocari et integerrime restitui debere. Illos
uero, qui adulterina feditate suas sponsas (quas et uxores
eorum prefixo tenore esse intelligimus) tenent, eici, et
adulteros atque infames fieri, eosque ab ecclesiasticis honoribus
arceri iubemus. Si autem aduersus eos aliquam
querelam habueritis, his peractis inquirendum erit et
auctoritate huius sanctae sedis terminandum.