C. II. Dum possessiones uel res episcopi detinentur, aliquid sibi obici non potest.
Item Pelagius Papa. [II. Episcopis Italiae]Cum ecclesiae alicuius episcopi, aut possessiones uel
res ab emulis eius uel a quibuscumque aliis non sua sponte
detinentur, aliquid illi non debet aut potest a quoquam
ante redintegrationem omnium suarum rerum obici. Sed
prius illi legibus redintegranda sunt omnia, et postea tempore
a Patribus prefinito prefinita negotia sunt uentilanda.