C. III. Romana non consueuit ecclesia sine signatis apicibus legationem undecumque suscipere.
Nobilissimus uir atque strenuus uestrae sublimitatislegatus, licet nullam epistolam iuxta consuetudinem a uobis
nostro Pontificio detulisset, licet numquam apostolicae sedis
moris fuerit absque signatis apicibus undecumque legationem
suscipere, nos tamen uos in illa honorantes, eiusque
grauitatem et eloquiorum illius ueridicas cognoscentes
assertiones, nichilominus eum et sicut decuit suscepimus, et
ei, sicut honestum fuit, credidimus.