C. X. Auctoritas sacra Pontificum et regalis potestas huius mundi gubernacula regit.
Item Gelasius Papa Anastasio Inperatori.Duo sunt quippe, inperator auguste, quibus principaliter
hic mundus regitur: auctoritas sacra Pontificum,
et regalis potestas. In quibus tanto grauius est pondus
sacerdotum, quanto etiam pro ipso regibus hominum in
diuino sunt reddituri examine rationem. Et post pauca:
§. 1. Nosti itaque inter hec ex illorum te pendere
iudicio, non illos ad tuam posse redigi uoluntatem.
§. 2. Talibus igitur institutis, talibusque fulti auctoritatibus
plerique Pontificum, alii reges, alii inperatores excommunicauerunt.
Nam si speciale aliquod de personis
principum requiratur exemplum, B. Innocentius Papa Archadium
inperatorem (quia consensit, ut S. Iohannes Crisostomus
a sua sede pelleretur), excommunicauit. B.
etiam Ambrosius, licet sanctus, non tamen uniuersalis
ecclesiae episcopus, pro culpa, que aliis sacerdotibus non
adeo grauis uidebatur, Theodosium Magnum inperatorem
excommunicans ab ecclesia exclusit; qui etiam in suis
scriptis ostendit, quod aurum non tam pretiosius sit plumbo,
quam regia potestate sit altior ordo sacerdotalis, hoc
modo circa principium sui pastoralis scribens: "Honor,
fratres, et sublimitas episcopalis nullis poterit conparationibus
adequari. Si regum fulgori conpares et principum
diademati, longe erit inferius quam si plumbi metallum ad
auri fulgorem conpares, quippe cum uideas regum colla et
principum submitti genibus sacerdotum, et osculata eorum
dextera, orationibus eorum credant se communicari."