C. I. Etiam subdiacono uices suas committit apostolica ecclesia.
Valde necessarium esse perspeximus, ut sicut decessorumnostrorum fuit iudicium, ita uni eidemque personae
omnia committamus, et ubi nos presentes esse non possumus,
nostra per eum, cui precipimus, representetur auctoritas.
Quamobrem Petro subdiacono sedis nostrae intra
prouinciam Siciliam uices nostras auxiliante Deo commisimus.
Nec enim de eius actibus dubitare possumus, cui
Deo auxiliante totum nostrae ecclesiae noscimur patrimonium
commisisse.
II. Pars. Gratian. Legatum uero apostolicae sedis quicumque
inpedierit, usque ad satisfactionem excommunicetur.
Unde Alexander: [Papa I. epist. II. omnibus Episcopis]

