C. XXI. Absque apostolica licentia compagis diacones uti minime presumant.
Peruenit ad nos, quod diaconus ecclesiaeCatenensis calciatus compagis procedere presumpsisset,
quod quia hactenus nulli per totam Siciliam
licuit, nisi solis tantummodo diaconibus Messanensis ecclesiae,
quibus olim a predecessoribus nostris non dubitatur
esse concessum, bene recolitis. Quia ergo tantae temeritatis
ausus leuiter non est attendendus, cum omni hoc fraternitas
uestra subtilitate perquirat, ut an per se,
uel alicuius hoc auctoritate presumpserit, nobis subtiliter
innotescat. Nam si negligenter ea, que male usurpantur,
omittimus, excessus uiam aliis aperimus.