C. IV. Singulis annis apostolorum limina uisitent episcopi, qui apostolicae ordinationi subiacent.
Iuxta sanctorum Patrum et canonum instituta episcopiomnes, qui huius apostolicae sedis ordinationi subiacent,
qui propinqui sunt, annue circa idus magi sanctorum
principum apostolorum Petri et Pauli liminibus presententur
omni occasione seposita. Qui uero de longinquo,
iuxta cyrographum suum inpleant. Qui autem constitutionis
huius contemptor extiterit, preterquam si egritudine
fuerit detentus, sciat se canonicis subiacere sententiis.
II. Pars. Gratian. Reliqui uero in ecclesia minores
semper debent maioribus subesse, sicut in Sinodo S. Siluestri
[c. VII.] legitur: