C. I. Sine discretione iustitiae contra disciplinam Romanae ecclesiae nulli agere licet.
Non decet a capite membra dissidere, sed iuxtascripturae testimonium omnia membra caput sequantur.
Nulli uero dubium est, quod apostolica ecclesia mater sit
omnium ecclesiarum, a cuius uos regulis nullatenus conuenit
deuiare. Et sicut filius uenit facere uoluntatem patris,
sic et uos uoluntatem implete uestrae matris, que est ecclesia,
cuius caput, ut predictum est, Romana existit ecclesia.
Quicquid ergo sine discretione iustitiae contra huius disciplinam
actum fuerit, ratum habere nulla ratio permittit.