C. VI. A sua parrochia non recepti aliis molestiam non inferant.
Item ex Concilio Ancirano. [c. 28.]Si qui episcopi ordinati sunt, nec recepti ab illa parrochia,
in qua fuerant denominati, uoluerintque alias occupare
parrochias, et uim presulibus earum inferre, seditiones aduersus
eos excitando, eos abici placuit. Quod si uoluerint
in presbiterii ordine, ubi prius fuerant, ut presbiteri
residere, non abiciantur a propria dignitate. Si autem
seditiones commouerint ibidem constitutis episcopis,
presbiterii quoque honor talibus auferatur, fiantque dampnatione
notabiles.