Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. I. Corde, non uoce Deum laudare debemus.

"Cantantes et psallentes in cordibus uestris Domino."
Audiant hec adolescentuli, audiant hi, quibus in ecclesia
est psallendi offitium: Deo non uoce, sed corde cantandum,
nec in tragediarum modum guttur et fauces medicamine
liniendae sunt, ut in ecclesia teatrales moduli audiantur
et cantica.
Gratian. Ab offitio autem cantandi et psallendi diaconi
inueniuntur excepti, ne, dum uocis modulationi student altaris
ministeria negligant.
Unde Gregorius: [lib. IV. epist. 44. et I. XII. post finem
epistolarum, in Concilio ab ipso habito]

< Dokument zurück | | Dokument vor >