C. VI. Ecclesiastica episcopus non committat offitia propinquis uel fauore coniunctis.
Decenter omnibus placet, in presenti tale rescinderefactum, et non esse de cetero faciendum. Quicumque igitur
pontificum deinceps aut sanguine propinquis, aut
fauore personae quibuscumque deuinctis talia lucra
commendare temptauerit, ad suum nefandae presumptionis
excidium et quod iussum fuerit deuocetur in irritum,
et qui ordinauerit annuae excommunicationi subiaceat.
Que uero ablata fortasse fuerint, ab eo, qui tulit,
reddantur in duplum.
Gratian. Porro ipsa offitia quare ita sint distinguenda
nec uni personae omnia committenda ex auctoritate Gregorii
et ex auctoritate Bonifatii Papae datur intelligi, qui ait:

