C. V. Tueatur ecclesia, quos in sui defensione suscepit.
Idem Fortunato Episcopo.Irreligiosum prorsus et execrabile iudicamus, si quisquam
uel extraneus in sua tuicione susceptos non
omni fide et tota animi sui educauerit sanctitate. Ac cum
Olimpius diaconus dilectionis tuae Felicis atque Olimpii
suggeratur auunculus, eosque paruulos tutelae uice susceperit
nutriendos, ultra latrocinium esse iudicamus, quod
eos bonusculis parentum (sicut asserunt) reliquit extorres,
alia retinendo, alia contra leges et iura uendendo.