C. VII. Ubi auctoritas deficit, mos populi et maiorum instituta pro lege seruentur.
Item ad eundem. [B. Augustinus ad Casulanum,epist. LXXXVI.]
In his rebus, de quibus nihil certi statuit diuina scriptura,
mos populi Dei et instituta maiorum pro lege tenenda
sunt. Et sicut preuaricatores legum diuinarum, ita contemptores
consuetudinum ecclesiasticarum cohercendi sunt.