Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXV. Non liceat episcopo propriis manibus aliquem cedere.

Non liceat episcopo manibus suis aliquem cedere.
Hoc enim alienum a sacerdote esse debet.
VIII. Pars. Gratian. Prohibetur etiam episcopis turpis
lucri esse cupidus, ne aliquo inhonesto negotio uictum uel cetera
necessaria sibi querat. Quod generaliter de omnibus diuino
cultui mancipatis, id est clericis et monachis, intelligi oportet.
Unde in Calcedonensi Concilio [cap. 3.] legitur:

< Dokument zurück | | Dokument vor >