Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. II. De eodem.

Idem ad eundem. [eod. lib. epist. 33.]
Nunciatum est nobis, Campaniae episcopos ita negligentes
existere, et inmemores honoris sui, ut neque erga
ecclesias, neque erga filios paternae uigilantiae curam
exhibeant, uel monasteriorum sollicitudinem gerant, seu in
obpressorum siue pauperum se tuicionem inpendant.
Ideoque hac tibi auctoritate precipimus, ut, eis ad te
conuocatis, ex nostro illos mandato districte commoneas,
quatinus ita in his, que eos iuste secundum Deum agere
conuenit, uigilantes existant, ut nullum nos de eis denuo
murmur exasperet. Si quem uero eorum post hec negligentem
esse cognoueris, ad nos eum sine aliqua excusatione
transmitte, ut quam sit graue nolle ab his, que reprehensibilia
et ualde uituperanda sunt, corrigi, regulari in se
ualeat districtione sentire.
II. Pars. Gratian. Quod autem de munditia castitatis
sacerdotibus inperatur, hoc etiam de quibuslibet altari deseruientibus
intelligendum est.
Unde in Cartaginensi Concilio II. [cap. 2.] Aurelius
Episcopus dixisse legitur:

< Dokument zurück | | Dokument vor >