C. XIII. Romana lex nullius temeritate debet corrumpi.
Item Leo IV. Lotario Augusto.Vestram flagitamus clementiam, ut sicut hactenus
Romana lex uiguit absque uniuersis procellis, et quod pro
nullius persona hominis reminiscitur esse corrupta, ita nunc
suum robur proprium et uigorem obtineat.