C. VI. Alienus fiat a ministerio, qui illud uiuendo illicite polluit.
Item Innocentius. [ad Maximum et Seuerum, ep. V.]Maximilianus filius noster qualem querelam detulerit,
libelli eius series adnexa declarat. Qui zelo fidei
ac disciplinae ductus, non patitur ecclesiam pollui ab
indignis presbiteris, quos in presbiterio filios asserit procreasse.
Et ideo, fratres, huius libelli, qui subiectus
est, tenore perspecto, eos, qui talia perpetrasse dicuntur,
debetis in medio collocare, discussisque obiectionibus,
que ipsis presbiteris inpinguntur, si conuinci potuerint,
a sacerdotali remoueantur offitio, (quia qui sancti
non sunt sancta attractare non possunt,) atque alieni
efficiantur a ministerio, quod uiuendo illicite polluerunt.