C. IV. Non recipit ordo ecclesiasticus, qui in examinatione, uel postea confessus ordinatur.
Item ex Concilio Niceno. [cap. 9.]Si qui sine examinatione promoti presbiteri sunt, et
postea examinati confessi sunt peccata sua, et, cum confessi
fuissent, homines uenientes contra regulam eis manus inposuerunt,
hos ecclesiasticus ordo non recipit. In omnibus
enim quod inreprehensibile est defendit ecclesia.