C. X. Si Papa de electione sui successoris decernere non poterit.
Si transitus Papae inopinatus euenerit, ut de suielectione successoris, ut supra placuit, non possit ante
decernere, siquidem totius in unum conuenerit ecclesiastici
ordinis electio, consecretur electus episcopus. Si
uero, ut fieri solet, studia ceperint esse diuersa eorum,
de quibus certamen emerserit, conuincat sententia plurimorum:
sic tamen, ut sacerdotio careat, qui captus promissione
non recto iudicio de electione decreuerit.
VI. Pars. Gratian. Sicut supra monstratum est, electio
summorum sacerdotum a Cardinalibus et religiosis clericis debet
fieri: eiectio uero eorum diuino iudicio est reseruata.
Unde Anacletus Papa ait: [ad Episcopos Italiae, epist. II.
cap. 2.]

