Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. IV. Ante XXX. annos presbiter non ordinetur.

Item ex Concilio Neocesariensi. [c. 11.]
Presbiter ante triginta annorum etatem non ordinetur,
quamuis sit probabilis uitae; sed obseruetur usque ad


prefinitum tempus. Dominus enim tricesimo anno
baptizatus est, et tunc predicauit.
Gratian. Hoc regulariter, unde et Christus, et Iohannes
Baptista, et Ezechiel, et nonnulli prophetarum non leguntur
predicasse uel prophetasse. Verum, quia et Ieremias et
Daniel ante iuuenilem etatem spiritum prophetiae accepisse
leguntur, Dauid quoque et Salomon in adolescentia uncti inueniuntur,
Iohannes etiam Euangelista, cum adhuc esset adolescens,
a Domino in apostolum electus et cum aliis ad predicandum
missus inuenitur; Paulus quoque apostolus in adolescentia
a Domino electus, et ad predicandum missus asseritur: ecclesia
similiter necessitate exigente nonnullos ante trigesimum annum
ordinare consueuit.
Unde Zacharias papa Bonifatio Episcopo: [epist. VI.
cuius initium: "Benedictus Deus"]

< Dokument zurück | | Dokument vor >