[C. IX.]
Nosse credo uos fratres: "Non minore leticia celebramusdiem pentecostes, quam sanctum diem pascae curauimus.
Tunc enim, sicut modo fecimus, ieiunauimus sabbato, uigilias
celebrauimus, orationibus pernoctanter institimus: unde necesse
est, similem obseruantiam similis leticia subsequatur."
[Gratian.] Obseruantia uero similis quod ad factum,
non quod ad necessitatem.
Item Ysidorus: [lib. I. de ecclesiasticis offitiis, cap. 42.]