C. I. Clerici ab episcopo alterius ciuitatis non ordinentur.
Illud quoque sanctitas uestra statuat, ut nulli episcopoliceat alterius ciuitatis ecclesiasticum sollicitare et in sua
diocesi clericum ordinare. Quia ex his contentionibus
solent nasci discordiae, et ideo prohibeat omnium sentencia,
ne quis hoc facere audeat. §. 1. Osius episcopus dixit:
Et hoc uniuersi constituimus, ut quicumque ex alia parrochia
uoluerit alienum ministrum sine consensu ipsius et sine
uoluntate ordinare, non sit rata eius ordinatio.