C. I. Ab omnibus suffraganeis episcopis archiepiscopus ordinetur.
Archiepiscopus ab omnibus suae prouinciae episcopisordinetur. §. 1. Hoc autem, quod de archiepiscopi
consecratione preceptum est, ut omnes suffraganei eum
ordinent, nullatenus licet inmutari, quia ille qui preest
ab omnibus episcopis, quibus preest debet constitui. Sin
autem aliter presumptum fuerit, uiribus carere non dubium
est, quia irrita erit secus acta ordinatio.
II. Pars. Gratian. De episcopis non ordinandis a
paucioribus quam a tribus episcopis, scribit Anacletus
[ep. II. ad episcopos Italiae] dicens: