Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. III. De eodem.

Item ex Concilio Antioceno. [c. 19.]
Episcopum non ordinandum sine consilio et presentia
metropolitani episcopi, cui melius erit, si ex omni prouincia
congregentur episcopi. Quod si fieri non potest, hi,
qui adesse non possunt, propriis litteris consensum suum
de ipso designent, et tunc demum post plurimorum
siue per presentiam siue per litteras consensum sentencia
consona ordinetur. Quod si aliter, quam statutum est,
fiat, nichil ualere huiusmodi ordinationem. §. 1. Si uero
etiam secundum diffinitas regulas ordinatio celebretur,
contradicant autem aliqui propter proprias et domesticas
simultates, his contemptis sentencia de eo obtineat plurimorum.
Gratian. Si autem prouinciam primatem habere constiterit,
nec etiam metropolitano absque eius conscientia episcopum
consecrare licebit.
Unde Leo Papa urbis Romae Anastasio Episcopo:
[epist. LXXXII. al. LXXXIV. c. 6.]

< Dokument zurück | | Dokument vor >