C. I. Lex imperatorum ecclesiastica iura dissoluere non potest.
Lege imperatorum non in omnibus ecclesiasticis controuersiisutendum est, presertim cum inueniantur euangelicae
ac canonicae sanctioni aliquotiens obuiare.
Idem: Lex imperatorum non est supra legem Dei, sed
subtus. Imperiali iudicio non possunt iura ecclesiastica dissolui.
§. 1. Ad quod ostendendum, duorum horum, Innocentii
scilicet et Gregorii, satis sufficiunt testimonia.
Sanctus quidem Innocentius in decretali epistola sua ad
Alexandrum Antiochenum episcopum ait: "Quod sciscitaris,"
inquiens, "utrum diuisis imperiali iudicio prouinciis,
ut duae metropoles fiant, si duo metropolitani debeant
nominari: non uisum est nobis ad mobilitatem necessitatum
mundanarum Dei ecclesiam conmutari, honoresque
aut diuisiones perpeti, quas pro suis faciendis causis
duxerit imperator." Beatus Gregorius scribens ad
Theotistam patriciam inter cetera: "Si", inquit, "religionis
causa uincula matrimonii debere dissolui dicantur,
sciendum est, quia etsi hoc lex humana concessit, lex tamen
diuina prohibuit." Ecce quemadmodum imperiali
iudicio non possunt ecclesiastica iura dissolui. Ecce qualiter,
quod lex humana concessit, lex diuina prohibuit. §. 2. Non
quod imperatorum leges (quibus sepe ecclesia utitur contra
hereticos, sepe contra tirannos atque contra prauos
quosque defenditur) dicamus penitus rennuendas, sed quod
eas euangelicis, apostolicis atque canonicis decretis (quibus
postponendae sunt) non posse inferre preiudicium
asseramus.