Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXV. In episcoporum electione principis desideratur assensus.

Item ex Tolletano Concilio. [XII. c. 6.]
Cum longe lateque tractu terrarum diffuso commeantium
inpeditur celeritas nunciorum, quo aut non queat
regibus audientibus decedentis presulis transitus notificari,
aut de successore morientis episcopi libera principis
electio expectari, nascitur sepe aut nostro ordini de
relatione talium difficultas, aut regiae potestati, dum
consultum nostrum pro subrogandis pontificibus sustinet,
innumerosa necessitas. Unde placuit omnibus pontificibus
Yspaniae atque Galliae, ut, saluo priuilegio uniuscuiusque
prouinciae, licitum maneat deinceps Tolletano pontifici,
quoscumque regalis potestas elegerit, et iam dicti Tolletani
episcopi iudicium dignos esse probauerit, in quibuslibet
prouinciis in precedentium sedibus preficere presules, et
decedentibus episcopis eligere successores, ita tamen,
ut, quisquis ille fuerit ordinatus, post ordinationis suae
tempus infra trium mensium spatium metropolitani proprii
presentiam uisurus accedat.
Gratian. Electiones quoque summorum pontificum atque
aliorum infra presulum quondam inperatoribus representabantur,
sicut de electione B. Ambrosii et B. Gregorii legitur. Quibus
exemplis et premissis auctoritatibus liquido colligitur, laicos non
excludendos esse ab electione, neque principes esse reiciendos
ab ordinatione ecclesiarum. Sed quod populus iubetur electioni
interesse, non precipitur aduocari ad electione faciendam, sed


ad consensum electioni adhibendum. Sacerdotum enim (ut in fine
superioris capituli Stephani papae legitur) est electio, et fidelis
populi est humiliter consentire. Desiderium ergo plebis requiritur
an clericorum electioni concordet. Tunc enim in ecclesia
Dei rite preficietur antistes, cum populus pariter in eum acclamauerit,
quem clerus communi uoto elegerit.
Unde Celestinus papa ait: [ad Episcopos Galliae,
epist. II. c. 5.]

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

241/242