C. XXIII. Electio Romani Pontificis ad ius pertinet
inperatoris.Item Leo Papa.
In sinodo congregata Romae in ecclesia S. Saluatoris.
Ad exemplum B. Adriani apostolicae sedis antistitis, qui
domino Karolo, uictoriosissimo regi Francorum ac Longobardorum,
patriciatus dignitatem, ac ordinationem apostolicae
sedis, et inuestituram episcoporum concessit, ego
quoque Leo, seruus seruorum Dei, episcopus, cum cuncto
clero ac Romano populo constituimus, confirmamus et
corroboramus, et per nostram apostolicam auctoritatem
concedimus atque largimur domino Ottoni primo, regi
Teutonicorum, eiusque successoribus huius regni Italiae, in
perpetuum sibi facultatem eligendi successorem, atque
summae sedis apostolicae Pontificem ordinandi, ac per hoc
archiepiscopos seu episcopos, ut ipsi ab eo inuestituram
accipiant et consecrationem, unde debent, exceptis his, quos
inperator Pontifici et archiepiscopis concessit; et ut
nemo deinceps cuiusque dignitatis uel religionis eligendi
uel patricium uel Pontificem summae sedis apostolicae, aut
quemcumque episcopum ordinandi habeat facultatem absque
consensu ipsius inperatoris, (quod tamen fiat absque omni
pecunia), et ut ipse sit patricius et rex. Quod si a clero et
populo quis eligatur episcopus, nisi a supradicto rege
laudetur, et inuestiatur, non consecretur. Si quis contra
hanc apostolicam auctoritatem aliquid molietur, hunc
excommunicacioni subiacere decernimus, et nisi resipuerit,
inreuocabili exilio puniri uel ultimis suppliciis feriri.