Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. IX. Voluntas principis in ordinatione pontificis desideratur.

Quia igitur suscepta fratrum atque coepiscoporum
relatio ad locum uos sacerdotii totius concilii unito consensu
et serenissimi principis uoluntate declarat accersiri,
gratias saluatori nostro magna cum exultatione
retulimus. Nos quoque in persona fraternitatis tuae
per omnia consentimus, atque omnipotentem Dominum deprecamur,
ut karitatem uestram sicut sua gratia elegit, ita
in omnibus sua protectione custodiat.

< Dokument zurück | | Dokument vor >