C. VIII. Litteris omnium episcoporum sacra scriptura preponatur.
Idem de unico baptismo libro II. [Item de Baptismocontra Donatistas, lib. II. c. 3.]
Quis nesciat sanctam scripturam canonicam, tam ueteris
quam noui testamenti, certis terminis suis contineri, eamque
posterioribus omnibus episcoporum litteris ita preponi,
ut de illa omnino dubitari et disceptari non possit, utrum
uerum uel utrum rectum sit, quicquid in ea scriptum constiterit
esse? Episcoporum autem litteras, que post confirmatum
canonem uel scriptae sunt uel scribuntur, et per sermonem
forte sapientiorem cuiuslibet in ea re peritioris, et
per aliorum episcoporum grauiorem auctoritatem doctioremque
prudentiam, et per concilia licere reprehendi, si
quid in eis forte a ueritate deuiatum est?